ARETINUM

ARETINUM
ARETINUM
Tusciae urbs Episcopalis colonia Romanorum, Arrhetium Ptolemaeo. Aretium, Silio. Itali nunc vulgo Arezzo
vocant. Eius urbis moenia alta fuêre. Silius Ital. l. 5. v. 123.
-------- Poenus nunc occupet altos
Areti muros, Corythi nunc diruat arcem.
Ubi alii Arreti. Et sane omnes aniqueae Inscriptiones (notante Cluveriô) geminum r habent. Vasa eiusdem non magno pretio apud Veteres. Martial. l. 1. Epigr. 54. v. 6.
Sic Arentinae violant crystallina testae.
Idem eorundem meminit l. 14. Epigr. 98.
Aretina nimis ne spernas vasa monemus.
Oppidani Diodoro ac Dionys. Halicarn. Α᾿ῤρητῖνοι. Steph. Α᾿ῤρήτιον πὀλις Τυῤρηνίας. Τὸ ἐθνικὸν Α᾿ῤρητῖνος, Strabo. l. 5. Μάλιςτα δ᾿ ἐςτὶ μεσογαῖα τὸ Α᾿ῤρήτιον πρὸς τοῖς ὄρεσιν, ἀπέχει γου-ν τῆς Π᾿ώμης κιλίους ςταδίους. Haec urbs sita est in monte; in Territorio Florentino, subestque magno Hetruriae Duci. Baudrand. Hîc profligavit Carolum Andegavens. Conradinus, A. C. 1266. ab eo mox in Marsis fusus. Hic quoque Synodus Dioecesana habita, A. C. 1597. Leand. descr. Italiae, longitud. 34. 49. latitud. 43.00.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FLORENTIA — urbs in Hertruria in umbil. fere Italiae, hodie clarissima, ex maximis Italiae, Tusciae primaria, aliquando Fluentin, quod ad Arni fluenta, a quo in duas partes inaequales, quadruplici ponte lapideo iunctas, dispescitur, exstructa sit, dicta;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOTA — cantus, quomodo Galli vocem Note usurpant. Tidericus Langenius in Saxonia, Restant alaudae, quae subsistunt sine fraude, Perque suas Notas rudes sistunt idiotas. Qualis autem fuerit olim cantus, quem Gregorianum dicunt, et an Notis, quae vulgo in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POGGIUS Bracciolinus — vel Brandolinus, vulgo Poggius Florentinus, natus in pago Terra Nova, territorii Aretini. Fuit a Secretis Eugenio IV. et Nicolao V. quô officiô sub octo Pontificibus se defunctum esse ipse scribit. Annô aetat. 72. Florentiam revocatus est, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITELLESCUS Johannes — Tuscus, Cardinal. Archiepiscopus Florentinus. Ingeniosus, audax, dissimulator: primum tyranno cuidam Italo, nomine Tartalio, adhaesit, eique a secretis fuit. Dein hôc, iussu Martini V. capite plexô, Romam profectus, in Eugenii IV. gratiam se… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИЕРОНИМ ПРАЖСКИЙ — [лат. Jeronimus Pragensis; чеш. Jeroným Pražský] (ок. 1378 или 1380, Прага 30.05.1416, Констанц), чеш. мыслитель, один из лидеров гуситского религиозно политического движения за реформу Римско католической Церкви. Род. в семье зажиточного… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”